- OBLATI
- OBLATIin Ecclesia eadem, dicti infantes ac pueruli, quia Parentibus Monasteriis in Monachos attondendi offerebantur, divinoque cultui consecrabantur, ita ut aetatem adultiorem consecutis inde discedere non licuerit, quod si fecissent, pro Apostatis habercntur. Id ex Regula Benedicti c. 59. arcessitur, ubi ita legitur: Si quis forte de Nobilibus offert filium suum Deo in Monasterio, si puer minori aetate est, parentes eius faciant oblationem, quam supra diximus. Et cum oblatione ipsaem petitionem et manum puri involvant in palla Altaris, et sic eum offerant. De rebus autem suis aut in praesenti petitione promittant, sub iureiurando, quia numquam per se, numquam per suffectam personam, nec quolibet modo ei aliquando atiquid dent, aut tribuant occasionem habendi: vel certe si hoc facere noluerint, et aliquid offerre volunt in eleemosynam Monasterio, pro mercede sua, faciant ex rebus, quas dare volunt Monasterio, donationem, reservato sibi, si ita voluerint, usu fructuario. Atque ita omnia obstruantur, ut nulla suscipio remaneat puero, per quam deceptus perire possit, quod absit, quod didicinmus. Similiter autem et pauperes faciant. Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant et cum oblatione offerant filium suum coram testibus. Addit Lanfrancus, puerum factâ prius sibi coronâ, manibus portare hostiam et calicem cum vino post Euangelium Sacerdoti, qui Missam celebrat; tum vero a Parentibus offeri, eâque oblatione a Sacerdote susceptâ, parentes manus pueri involvere in palla, quâ altare coopertum est, et cuius pars anterius pendet, deinde ab Abbate suscipi. Quam rem explicatius enarrat Udalricus Consuetud. Cluniac. l. 3. c. 8. Sed etiam in cunis oblati fuêre infantes; Cuiusmodi oblationis Formulam habemus apud Yepezium Tom. 7. Chron. Ord. S. Benedicti et Martinezium in Histor. Primat. l. 3. c. 22. ubi de Sanctio Ramirezio Rege Aragonum, Vos igitur, Confratres mei, de Sancto Pontio, miseremini amantissimo filio meo Ranimero quem dono et offero Deo et praedicto coenobio, eâ videl. devotione et fide, quâ obtulit Abraham filium suum et Anna Samuel filium suum Sacerdoti Eli, in conspectu Dei, quatenus in Templo Dei semper deserviat, atque eius exemplô et vitâ ac doctrinâ provocatus, nec non precibus praedicti filii mei ac vestri, adiutus valeam pervenire ad virentis Paradisi gaudia. Istiusmodi autem puer oblatus, ut ex dicta Benedicti regula patet, omni Parentum successionisspe privabatur, ne ad saeculum rediret, et revera exharedari iubebatur: quod diserte docent verba oblationis, apud Richardum Monachum Eremi S. Mariae in Helvetia; ubi Parens, Promitto, inquit, per viventem in saecula, quia numquam do illi hereditatem suam, aut aliud quidquam: sed exheredo illum etc. Licebat tamen parentibus Monasterio aliquid in eleemosynam, pro mercede sua, i. e. exponente Car. du Fresne, in spem divinae remunerationis offerre, quod ferme semper factum istiusmodi Oblationum formulae docent. Sed et puros, istius Parentum oblationis vi, ita Monasterio fuisse alligatos, ut ab eo recedere, et ad saeculum reverti neutiquam iis licuerit, ex laudato cap. colligitur. Quod etiam de Sanctimonialibus oblatis, statuit Lanfrancus Ep. 32. Unde Concilio Matisconensi 1. c. 12. talis, si post aliquod tempus inde egressa coniugium contraxisset, usque ad exitum cum ipso, qui se huiusmodi consortio miscuerit, communione privata, legitur. Aliud de Oblato Monasterium relinquente, habes apud Petr. Damianum l. 1. Ep. 9. p. 29. Vim tamen hanc a Parentibus liberis illatam improbant plerique, atque in iis (ut omittam Novellam Maioriani Imperator. de Sanctimonialibus) Gaudentius Episc. Brixiensistract. 8. Imperare quidem perpetuam continentiam non possunt (Parentes) quia res esse noscitur voluntatis etc. Quod forte causae fuit, cur in Concilio Aquisgranensi fuerit cautum can. 36. ut pueri oblationem a Parentibus factam, tempore intelligibili, i. e. cum ad discretionis aelatem pervenissent, confirmarent. Imo non desu.re, qui simoniae damnarent eam exactionem, quam Monachi faciebant, pro susceptione puerorum in Monasteriis, quam vetant prae coeteris Capitulare II. A. C. 789. c. 15. et Capitul. Francofordiense A. C. 794. c. 14. uti habet Car. du Fresne apud quem plura hanc in rem vide in Glossar. De infantibus vero a Parentibus Deo oblatis in V. Testam. Isaaco, Simsone, Samuele supra, in voce Naziraeus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.